- BRACHMANES vel BRACHMANAE
- BRACHMANES, vel BRACHMANAEPalladio Bragmanes, Indornm Gymnosophistae, quorum Princeps Dandamis erat tempore Alexandri Magni; Iarchas vero, quando Apollonius Tyaneus, discendi visendique studiô ad illos se contulerat. Hi simulacra contemnebant, omnis prorsus carnis genere et vini abstinentes, Clem. Alex. Stromat. l. 3. Βραχμᾶναί γ᾿ οὖν οὐτε ἔμψυχον ἐςθίουσιν, οὔτε οἶνον πίνουσι. Καταφρονοῦσι δὲ ςθανάτου, καὶ παρ´ οὐδὲν ἡγοῦνται τὸ ζῇν, ῶείθοντας γὰρ εἶνκαι παλιγγενεσίαν. Porphytius de Abst. l. 4. Ο` δὲ ἄλλου τινὸς ἅψαςθαι, ἢ ὅλως ςθίγειν ἐμψύχου τροφῆς, ἶσον καὶ τῇ ἐχάτῃἀκαςθαρσίᾳ τε καὶ ἀσεβεία ῃεῃόμιςαι. Θρησκευουσι δὲ τὸ ςθεῖον, καὶ χρόνον τῆς ἡμέρας καὶ τῆς νυκτὸς πλεῖςον εἰς ὕμνους τῶ ςθεῶν ἀπένεςμαν καὶ ἐυχὰς ἑκάςου ἰδίαν καλύβην ἔκοντος, κοινῆ γαρ Βροχμᾶνες μένειν οὐκ ἀνέ χονται. Degebant partim in saltibus; Astrorum et Naturaecontemplationi intemi, pattim in Urbibus, ubi Principibus a consiliis, et populo morum Magistri erant. Μετεμψύχωσιν firmiter credentes, hoves inprimis et vaccas venerabntur, felicitatem summam rari, spernere posse fluxa Fortunae bona. Tertullian. Apol. c. 42. Augustin. de Civ. Dei. Strabo l. 15. Diodor. Sic. l. 2. Curt. l. 8. Philostr. in vita Apollonii. Ad hos es Graecia quandoque Sapientes consultum aecessêre. Pantaenus vero, a Demetrio Episcopo Alexandrmo, missus. Christum iis praedieavit. A. C. 183. Euseb. l. 5. c. 9. Vide omnino Palladium de Bragmanibus, ab Edoardo Bissaeo, Londini editum. Brachmas vocat Steph. apud quem mira de vestimentis eorum narrat Hierocl. Υ᾿φάσματα inquit, μήτε πυρὶ καιόμενα, μήτ??? ὕδατι χαθαιρόμενἀ, ἀλλ᾿ ἐπειδὰν ῥύπου καὶ κηλίδος ἐμπληςθῇ, ἐμβληθέντα εἰς φλόγα, λευκὰ, καὶ διαφανῆ γίγνετκαι. Nomen eorum quod attinet, quid sodes Βραχμὰν aliud sonat, quam Bar hachman ἄγριος σοφιςὴς, h. e. Gymuosophista? H. Iacobius. Vide Gymnosophistae, et Suidam in Βραχμᾶνες. Hodie Bramines, Giogi, etc. De quibus inprimis consuli meretur P. de Valle, Itinerarii tom. 4. Ut hoc addam, eorum sedes hodie inprimis est, tractus Indrae in littore Coromandelico seu Cormandel, a. Cap. Comery usque ad influxum Gangis in Sinum Betigalae se extendeme, et litori Malabarico ad Ortum adiacente, Ptolemaeo Catigardamna. Ibidem et Christianorum S. Thomae, cuius sepulchrum in vico Meltavour ostenditur, ingens numerus, Auctor Histor. Orbis Terr. Brachmanica Grammatoae MS. asserbatur in Musaeo Kircheriano Romae, auctore Henricô Roth, Missionariô Mogoritanô, qui rudimenta Linguae huius Europaeis primus tradidit; uti refert Georg. de Sepibus in Collegii Roman. Societatis. Iesu Musaeo p. 65. Vide quoque supra in voce Basext.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.